Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA L. AD IOANNEM ABBATEM. Ad monasterium sancti Andreae proficiscatur, vitiosos coerciturus ac puniturus.
| 1 | Gregorius Ioanni abbati de Regio. |
| 2 | Ea quae ad correptionem religiosarum pertinent personarum nos praeterire nec decet, nec convenit. |
| 3 | Pervenit itaque ad nos in monasterio sancti Andreae, quod iuxta Vulcanum est positum, multa perpetrari facinora. |
| 4 | Atque ideo auctoritatis nostrae praeceptione suffultum ad id te monasterium proficisci necesse est, et omnia quae dicuntur subtili investigatione discutere. |
| 5 | Et si ita, quod absit, inveneris, sic in illos regulariter vindicabis, ut digna eos coercitio a pravis et illicitis de caetero doceat actibus abstinere. |