Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dolet de Maximiani episcopi obitu. Ioannem Catanensem archidiaconum in successorem indicat.
| 1 | Gregorius Cypriano diacono. |
| 2 | Amarissimas tuae dilectionis epistolas de domni Maximiani obitu mense Novembris suscepi. |
| 3 | Et quidem ille ad praemia desiderata pervenit, sed infelix populus Syracusanae civitatis lugendus est, qui pastorem talem diu habere non meruit. |
| 4 | Proinde dilectio tua sollicitudinem gerat, ut in eadem Ecclesia talis debeat ad ordinandum eligi, qui post domnum Maximianum eiusdem regiminis locum non videatur immerito sortiri. |
| 5 | Et quidem credo quod Traianum presbyterum maxima pars eligat, qui, ut dicitur, bonae mentis est; sed quantum suspicor, ad regendum locum illum idoneus non est. |
| 6 | Tamen si melior inveniri non valet, et ipse nullis criminibus tenetur involutus, condescendi ad eum, cogente nimia necessitate, potest. |
| 7 | Si autem mea voluntas ad hanc electionem quaeritur, tibi secreto indico quod volo, quia nullus mihi in eadem Ecclesia post domnum Maximianum tam dignus videtur quam Ioannes archidiaconus Catanensis Ecclesiae. |
| 8 | Qui si fieri potest ut eligatur, credo quod apta valde persona inveniatur. |
| 9 | Sed ipse quoque prius de criminibus, quae impedire possunt, a te secreto requirendus est. |
| 10 | A quibus si liber inventus fuerit, eligi iure potest. |
| 11 | Quod si factum fuerit, etiam frater et coepiscopus noster Leo ei cessionem facere debebit, ut liber ad ordinandum possit inveniri. |
| 12 | Haec ergo dilectioni tuae indicare curavi, tuae iam sollicitudinis intererit, ut omnia sollicite circumspicias, et ea quae sunt Deo grata disponas. |