Gregorius Magnus, Epistolae, 3, EPISTOLA XXX. AD IOANNEM SUBDIACONUM. Ut Mediolanensium apud Genuam scrutetur vota; quae si in Constantium consentiant, hunc a propriis episcopis faciat consecrari.
| 1 | Gregorius Ioanni subdiacono. |
| 2 | Quanto apostolica sedes (Grat. dist. 63, c. 10), Deo auctore, cunctis praelata constat Ecclesiis, tanto inter multiplices curas, et illa nos valde sollicitat. |
| 3 | ubi ad consecrandum antistitem nostrum exspectatur arbitrium. |
| 4 | Defuncto igitur Laurentio Ecclesiae Mediolanensis episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit in electione se filii nostri Constantii, diaconi sui, unanimiter consensisse. |
| 5 | Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid quod ad cautelam pertinet omittamus, huius idcirco praecepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est. |
| 6 | Et quia multi illic Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te voluntates oportet, eis convocatis, in commune perscrutari. |
| 7 | Et si nulla eos diversitas ab electionis unitate disterminat, siquidem in praedicto filio nostro Constantio omnium voluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit cum nostrae auctoritatis assensu, solatiante Domino, facias consecrari, quatenus huiusmodi servata consuetudine, et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis sua iura non minuat. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 24. Vide sup. ep. 29.) |