Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXXIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Eusebium abbatem, quem imprudenter afflixerat, consoletur.
| 1 | Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. |
| 2 | Frequenter me admonuisse vos recolo ut in proferenda sententia esse praecipites nullatenus deberetis. |
| 3 | Et nunc ecce cognovi quia reverendissimum virum abbatem Eusebium commota furore vestra fraternitas excommunicavit. |
| 4 | Quod ego valde miratus sum, ut non antiqua eius conversatio, non aetas longa, non aegritudo diuturna ab ira vestrum animum flecteret. |
| 5 | Quilibet enim in eo fuerit excessus, ipsa aegritudinis afflictio ei debuit pro flagello sufficere. |
| 6 | Quem enim divina disciplina conterit, ei humana flagella addi superfluum fuit. |
| 7 | Sed fortasse ideo excedere in tali persona permissus es, ut cautior in vilioribus fias, et diu trutines, cum aliquem per sententiam ferire disponis. |
| 8 | Eumdem tamen praefatum virum quanto furore exasperasti, tanta nunc dulcedine consolare, quia valde iniustum est, ut qui te plus amaverunt, ipsi te sine causa atrociorem contra se sentiant. |