monumenta.ch > Gregorius Magnus > 61 > 30 > 65 > 19 > 63 > 57 > 50 > 58 > 29 > 35 > 22 > 10 > 55 > 11 > 67 > 15 > 41 > 48 > 27 > 44 > 23 > 29
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXVIII. AD STEPHANUM CHARTULARIUM. Monachos duos sui status desertores iubeat retrudi; monasterio consuetudines novas imponi non sinat. <<<     >>> EPISTOLA XXX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. De dubia Suanensium fide, ac de parato Ariulphi exercitu monet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXIX. AD MAURILIUM ET VITALIANUM. Ariulphum, si Romam pergat, a tergo insequantur.

1 Gregorius Maurilio et Vitaliano magistris militum.
2 Gloriae vestrae suscipientes epistolas Deo gratias egimus, quia de salute vestra cognovimus et de sollicitudine vestra multum gavisi sumus, et mox ea quae scripsistis parata fuerunt.
3 Sed Aldio vir magnificus post adventum hominum vestrorum nobis scripsit quia in proximo iam Ariulphus esset, et timuimus ne milites qui ad vos diriguntur in manus eius inciderent.
4 Tamen et hic, in quantum Deus adiuverit, contra eum filius noster gloriosus magister militum se paravit.
5 Sed et gloria vestra, si huc perexierit ipse hostis, quomodo consuevistis, cum auxilio Dei a dorso eius quod potestis perficite.
6 Speramus enim in omnipotentis Dei virtute, et in ipsius beati Petri apostolorum principis, in cuius ille natali sanguinem effundere desiderat, quia ipsum sibi contrarium sine mora inveniet.
Gregorius Magnus HOME