Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XXIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ut laudatum a Felice presbyterum diligenter examinet, eumque Romam, si episcopatu dignum perspexerit, mittat.
| 1 | Gregorius Maximiano episcopo Syracusano. |
| 2 | Felix vir consularis, praesentium lator, edocuit nos. |
| 3 | esse quemdam in illis partibus presbyterum, qui ad episcopatus ordinem provehi vitae merito dignus appareat. |
| 4 | Hunc ergo fraternitas tua coram se deduci faciat, eumque, sicut certus sum, propter animae periculum diligenter examinet. |
| 5 | Quem si ad hunc gradum provehi dignum esse perspexerit, ad nos studeat destinare, ut eum, disponente Deo, loco cui praeviderimus, possimus ordinare pastorem. |
| 6 | Praesentium vero latorem Felicem virum consularem chartularium, salva fraternitati tuae iustitia, commendamus, quatenus in iis quae iuste poposcerit, fraternum invenire possit affectum. |
| 7 | (Cf. Ioan. Diac. lib. I, c. 13.) |