Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XVII. AD PAULINUM EPISCOPUM. In Liparitana Ecclesia resideat, Taurianensem vero opportuno tempore visitet.
| 1 | Gregorius Paulino episcopo. |
| 2 | Scire te volumus quia Maximiano fratri et coepiscopo nostro scripsimus ut fraternitatem tuam Ecclesiae Liparitanae ex nostra auctoritate praeesse constituat. |
| 3 | Cui te modis omnibus obedire necesse est, eiusque te Ecclesiae utilitatibus praecipimus decenter insistere, et quaeque eius commoditatibus agnoveris oportere, te volumus sine cunctatione peragere. |
| 4 | Ecclesiam vero Taurianensem, quoties opportunum tempus credideris, visitabis. |
| 5 | Ita ergo fraternitas tua haec omnia implere festinet, ut et sui praesentia Liparitanam salubriter disponat Ecclesiam, et visitationis studio Taurianensem Ecclesiam congregare et fovere non desinat. |
| 6 | Data mense Martio, indictione decima. |