monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45 > 41a > 35 > 32 > 44 > 64 > 40 > 52 > 33a > 48 > 35 > 33 > 41 > 32 > 65 > 45 > 33 > 41 > 45a > 35 > 53 > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA X. AD PAULUM EPISCOPUM NEAPOLIT. Sic interea fungatur episcopalibus muniis, ut Neapolitanorum testimonia et vota firmentur. <<<     >>> EPISTOLA XII. AD CASTORIUM EPISCOPUM ARIMINENSEM. De oratorio sanctae crucis consecrando.

Gregorius Magnus, Epistolae, 2, EPISTOLA XI. AD NEPESINOS. De Leontio illuc transmisso, ut ei obediant.

1 Gregorius clero, ordini, et plebi consistenti Nepae.
2 Leontio viro clarissimo praesentium portitori curam sollicitudinemque civitatis iniunximus, ut in cunctis invigilans, quae ad utilitatem vestram, vel Reipublicae pertinere dignoscet, ipse disponat.
3 Ideoque dilectionem vestram scriptis praesentibus admonemus, quatenus ei exhibere obedientiam in omnibus debeatis, nec quisquam vestrum eum pro vestra utilitate tractantem existimet contemnendum: quia quisquis incongrue ordinationi eius restiterit, nostrae resultare dispositioni cognoscetur.
4 Quicunque vero eum in iis, quae supra retulimus, audierit, nos audiet.
5 Si quis autem, quod non credimus, eum post hanc admonitionem nostram contemnendum putaverit, ad suum procul dubio sciat pertinere periculum.
Gregorius Magnus HOME