Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LXVII AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Pastori oculis infirmo annuum praestet alimentum.
| 1 | Gregorius Petro subdiacono. |
| 2 | Si proximorum necessitatibus habita compassione benigna mente concurrimus, nostris procul dubio petitionibus Dominum clementem reperimus. |
| 3 | Pastorem siquidem, qui nimia visus imbecillitate laborat, habentem coniugem, duoque mancipia, qui et cum Ionatha quondam gloriosa fuerat, plurimis cognovimus necessitatibus subiacere. |
| 4 | Propterea experientiam tuam per praesentis praecepti paginam admonemus, uti pro sustentatione eius annuos tritici modios trecentos, necnon et fabae modios totidem dare non differas, quae postmodum possint tuis rationibus imputari. |
| 5 | Ita ergo fac ut et tu bene ministrans mercedis commodum percipias, et nostra ad effectum praecepta perducas. |
| 6 | Mense Augusto. |
| 7 | (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 55.) |