Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXI. AD IOANNEM EXCONSULEM, ATQUE PATRICIUM ET QUAESTOREM. Clavem sancti Petri, et de catenis eius transmittit.
| 1 | Gregorius Ioanni exconsuli, atque patricio, et quaestori. |
| 2 | Bonitatem excellentiae vestrae expertus, tanto erga vos amore constringor, ut vestra memoria de meo pectore aboleri nullatenus possit. |
| 3 | Sed contra amorem non modice contristor, quia quietem me quaerere cognovistis, et ad inquietudinem perduxistis. |
| 4 | Vobis quidem omnipotens Deus, quia hoc bono animo fecistis, bona aeterna retribuat; sed me a tanto loci huius periculo qualiter voluerit absolvat, quia sicut peccata mea merebantur, non Romanorum, sed Langobardorum episcopus factus sum, quorum synthiciae spathae sunt, et gratia poena. |
| 5 | Ecce ubi me patrocinia vestra perduxerunt. |
| 6 | Gemo quotidie occupationibus pressus, et respirare non valeo. |
| 7 | Sed vos, qui adhuc valetis, mundi huius occupationes fugite, quia quantum in eo quisque profecerit, tanto, ut video, ab amore Dei amplius decrescit. |
| 8 | Praeterea sacratissimam clavem a beati Petri apostolorum principis corpore vobis transmisi, quae super aegros multis solet miraculis coruscare, nam etiam de eius catenis interius habet. |
| 9 | Eaedem igitur catenae, quae illa sancta colla tenuerunt, suspensae colla vestra sanctificent. (Cf. Ioan. Diac. l. I, c. 51.) |