Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXIII. AD GREGORIUM PRAEPOSITUM ITALIAE. Mutuam testatur dilectionem.
| 1 | Gregorius Gregorio praeposito Italiae. |
| 2 | Bonitatem excellentiae vestrae, quam semper cognitam habui, nunc experimento superaddito recognovi. |
| 3 | Unde omnipotentem Deum deprecor, ut sua vos protectione custodiat, vobisque et apud se gratiam, et apud serenissimos principes largiatur. |
| 4 | Si autem nullae hominum qui intersunt pravitates nos dividant, esse me vestrum proprium valde certum tenete. |
| 5 | Quod in omnipotente Domino confido, quia hoc vobis etiam per documentum meae attestationis ostendo. |
| 6 | Salutationis igitur alloquium solvens, peto ut quoties usus exegerit, vestris me affatibus relevare curetis. |