monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22 > 26 > 10a > 48 > 63 > 32 > 23a > 30 > 46 > 16 > 36 > 25 > 72 > 52 > 64 > 40 > 37 > 59 > 55 > 13a > 27 > 43 > 44 > 39a > 87 > 24 > 56 > 22
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXI. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. De pontificatu gratulanti animum aperit, atque orationis deposcit subsidium. <<<     >>> EPISTOLA XXIII. AD GREGORIUM PRAEPOSITUM ITALIAE. Mutuam testatur dilectionem.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXII. AD NONNOSUM. Maurentium de possessione quam petiit dicit se exauditurum.

1 Gregorius Nonnoso.
2 Omnipotens Deus cordi vestro indicet quanta devotione ac dilectione vobis coniungor.
3 Et si hanc per epistolas implere nequeo, si quando tamen opportunitatem inveniam, rebus ostendere curabo.
4 Salutationis praeterea alloquium solvens, indico quia veniente humili vestro domno Maurentio de possessione quam gloria vestra pettit, per omnia parebimus.
Gregorius Magnus HOME