monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2 > 2 > > 15 > 14 > 14 > 15 > 11
Gellius, Noctes Atticae, 20, X * * * <<<
Gellius, Noctes Atticae, 20, Caput XI * * *
1 P. Lavini liber est non incuriose factus. Is inscriptus est de verbis sordidis. 2 In eo scripsit 'sculnam' vulgo dici quasi 'seculnam'; 'quem, qui elegantius' inquit 'loquuntur, "sequestrem" appellant.' 3 Utrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. 4 'Sculnam' autem scriptum esse in logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet. 5 Sed quod apud sequestrem depositum erat, 'sequestro positum' per adverbium dicebant. Cato de Ptolomaeo contra Thermum: 'Per deos immortales, nolite vos atque * * * .'
Gellius HOME
bnf4952.425 bnf13038.155 uldVLF112.176