monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2 > 2 > > 15 > 14 > 14 > 15 > 11 > 28 > 11 > 16 > 13 > 24 > 15 > 12 > 17 > 11 > 18 > 21 > 13 > 16 > 10
Gellius, Noctes Atticae, 20, IX Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in mimiambis <Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam> scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat: 'numquam vestimenta a populo poposci'. <<< >>> XI * * *
Gellius, Noctes Atticae, 20, Caput X * * *
1 'Ex iure manum consertum' verba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent. 2 Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba essent? Tum ille me despiciens 'aut erras,' inquit 'adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet.' 3 'Ex Ennio ergo' inquam 'est, magister, quod quaero. 4 Ennius enim verbis hisce usus est.' Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, tum ego hos versus ex octavo annali absentes dixi – nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos memineram – :
pellitur e medio sapientia, vi geritur res;
spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
haut doctis dictis certantes nec maledictis
miscent inter sese inimicitiam agitantes,
non ex iure manum consertum, sed magis ferro
rem repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.
5 Cum hos ego versus Ennianos dixissem, 'credo' inquit grammaticus 'iam tibi. Sed tu velim credas mihi Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque' inquit 'et discas, unde Ennius didicit.' 6 Usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat, a quo discerem, praetermonstrantis. Itaque id, quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici, inferendum his conmentariis existimavi, quoniam, in medio rerum et hominum vitam qui colunt, ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora. 7 'Manum conserere' * * * . Nam de qua <re> disceptatur in iure <in re> praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est 'vindicia'. 8 Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex duodecim tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: 'si qui in iure manum conserunt.' 9 Sed postquam praetores propagatis Italiae finibus datis iurisdictionibus negotiis occupati proficisci vindiciarum dicendarum causa <ad> longinquas res gravabantur, institutum est contra duodecim tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed 'ex iure manum consertum' uocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de qua ageretur, vocaret atque profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba tamquam in toto agro vindicarent. 10 Idcirco Ennius significare volens non, ut ad praetorem solitum est, legitumis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque solida * * * ; quod videtur dixisse conferens vim illam civilem et festucariam, quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica et cruenta.
Gellius HOME
bnf4952.425 bnf13038.154 uldVLF112.176
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik