monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5
Gellius, Noctes Atticae, 20, IV Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta. <<<     >>> VI Quaesitum atque tractatum, utrum sit rectius dicere 'habeo curam <vestri', an> 'vestrum'.

Gellius, Noctes Atticae, 20, Caput V Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa.

1 Commentationum suarum artiumque, quas discipulis tradebat, Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat ἐξωτερικά, alia quae appellabat ἀκροατικά. 2 Ἐξωτερικά dicebantur quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, 3 ἀκροατικά autem vocabantur, in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant. 4 Huic disciplinae, quam dixi, ἀκροατικῆι tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset. 5 Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum δειλινὸν περίπατον appellabat, illum alterum supra ἑωθινόν; utroque enim tempore ambulans disserebat. 6 Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii 'exoterici' dicerentur, partim 'acroatici'. 7 Eos libros generis 'acroatici' cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitum omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset: 8 'Nam qua' inquit 'alia re praestare ceteris poterimus, si ea, quae ex te accepimus, omnium prosus fient communia? quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis.' 9 Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: 'Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt <, qui nos audiuerunt>.' 10 Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi. An autem prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae filum tenuissimum * * * 11 Ἀλέξανδρος Ἀριστοτέλει εὖ πράττειν. Οὐκ ὀρθῶς ἐποίησας ἐκδοὺς τοὺς ἀκροατικοὺς τῶν λόγων. τίνι γὰρ δὴ διοίσομεν ἡμεῖς τῶν ἄλλων, εἰ καθ' οὓς ἐπαιδεύθημεν λόγους, οὗτοι πάντων ἔσονται κοινοί; Ἐγὼ δὲ βουλοίμην ἂν ταῖς περὶ τὰ ἄριστα ἐμπειρίαις ταῖς δυνάμεσιν διαφέρειν. Ἔρρωσο. 12 Ἀριστοτέλης βασιλεῖ Ἀλεξάνδρωι εὖ πράττειν. Ἔγραψάς μοι περὶ τῶν ἀκροατικῶν λόγων οἰόμενος δεῖν αὐτοὺς φυλάττειν ἐν ἀπορρήτοις. Ἴσθι οὖν αὐτοὺς καὶ ἐκδεδομένους καὶ μὴ ἐκδεδομένους· ξυνετοὶ γάρ εἰσιν μόνοις τοῖς ἡμῶν ἀκούσασιν. Ἔρρωσο, Ἀλέξανδρε βασιλεῦ. 13 Hoc ego verbum ξυνετοὶ γάρ εἰσιν quaerens uno itidem verbo dicere aliud non repperi, quam quod est scriptum a M. Catone in sexta origine: 'Itaque ego' inquit 'cognobiliorem cognitionem esse arbitror.'
Gellius HOME

bnf4952.424 bnf13038.152 uldVLF112.173

Gellius, Noctes Atticae, 20, IV Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta. <<<     >>> VI Quaesitum atque tractatum, utrum sit rectius dicere 'habeo curam <vestri', an> 'vestrum'.
monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik