monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 20, III Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas 'nebuloso nomine' esse dixerit. <<< >>> V Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa.
Gellius, Noctes Atticae, 20, Caput IV Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.
1 Comoedos quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, <ut> liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat. 2 Id genus autem artifices Graece appellantur οἱ περὶ τὸν Διόνυσον τεχνῖται. 3 Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui προβλήματα ἐγκύκλια inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret: 4 Διὰ τί οἱ Διονυσιακοὶ τεχνῖται ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ πονηροί εἰσιν; ὅτι ἥκιστα λόγου καὶ φιλοσοφίας κοινωνοῦσι διὰ τὸ περὶ τὰς ἀναγκαίας τέχνας τὸ πολὺ μέρος τοῦ βίου εἶναι, καὶ ὅτι ἐν ἀκρασίαις τὸν πολὺν χρόνον εἰσίν, ὁτὲ δὲ ἐν ἀπορίαις· ἀμφότερα δὲ φαυλότητος παρασκευαστικά.
Gellius HOME
bnf4952.424 bnf13038.152 uldVLF112.172
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik