monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15 > 3
Gellius, Noctes Atticae, 20, II Vocabulum 'siticinum' in M. Catonis oratione quid significet. <<<     >>> IV Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.

Gellius, Noctes Atticae, 20, Caput III Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas 'nebuloso nomine' esse dixerit.

1 Quos 'sicinistas' vulgus dicit, qui rectius locuti sunt, 'sicinnistas' <'n'> littera gemina dixerunt. 2 Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. 3 Posuit hoc verbum L. Accius poeta in pragmaticis appellarique 'sicinnistas' ait 'nebuloso nomine'; credo propterea 'nebuloso', quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.
Gellius HOME

bnf4952.424 bnf13038.152 uldVLF112.172