monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2 > 2 > > 15 > 14 > 14 > 15 > 11 > 28 > 11 > 16 > 13 > 24 > 15 > 12 > 17 > 11 > 18 > 21 > 13 > 16 > 10 > 2
Gellius, Noctes Atticae, 20, I Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus duodecim tabularum. <<< >>> III Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas 'nebuloso nomine' esse dixerit.
Gellius, Noctes Atticae, 20, Caput II Vocabulum 'siticinum' in M. Catonis oratione quid significet.
1 'Siticines' scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur ne imperium sit veteri, ubi novus venerit. 'Siticines' inquit 'et liticines et tubicines.' 2 Sed Caesellius Vindex in conmentariis lectionum antiquarum scire quidem se ait liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo siticines cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat. 3 Nos autem in Capitonis Atei coniectaneis invenimus 'siticines' appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.
Gellius HOME
bnf4952.424 bnf13038.152 uldVLF112.172