monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14
Gellius, Noctes Atticae, 19, XIII * * * <<<    

Gellius, Noctes Atticae, 19, Caput XIV * * *

1 Aetas M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia viros paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium, quibus humanitas erudita est, columina habuit M. Varronem et P. Nigidium. 2 Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur, 3 Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt, et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est. 4 Sicuti sunt, quae paulo ante legimus in commentariis eius, quos grammaticos inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum scripturae genus exempli gratia sumpsi. 5 Nam cum de natura atque ordine litterarum dissereret, quas grammatici 'vocales' appellant, verba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem: 6 '"a" et "o" semper principes sunt, "i" et "u" semper subditae, "e" et subit et praeit; <praeit> in "Euripo", subit in "Aemilio". Si quis putat praeire "u" in his: "Valerius", "Vennonius", "Volusius", aut "i" in his: "iampridem", "iecur", "iocus", "iucundum", errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.' 7 Item ex eodem libro verba haec sunt: 'Inter litteram "n" et "g" est alia vis, ut in nomine "anguis" et "angari" et "ancorae" et "increpat" et "incurrit" et "ingenuus". In omnibus enim his non verum "n", sed adulterinum ponitur. Nam "n" non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.' 8 Alio deinde in loco ita scriptum: 'Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ου ex ο et υ scripserunt, <quantae,> qui "ei" ex "e" et "i"; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.'
Gellius HOME

bnf4952.424 bnf13038.149 uldVLF112.166

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik