monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29 > 11
Gellius, Noctes Atticae, 19, X * * * <<<     >>> XII * * *

Gellius, Noctes Atticae, 19, Caput XI * * *

1 Celebrantur duo isti Graeci versiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimae brevitatis. 2 Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet:

τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον·
ἦλθε γὰρ τλήμων ὡς διαβησομένη.

3 Hoc δίστιχον amicus meus, οὐκ ἄμουσος adulescens, in plures versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi: 4
Dum semihiulco savio
meum puellum savior
dulcemque florem spiritus
duco ex aperto tramite,
†anima aegra et saucia
cucurrit ad labeas mihi,
rictumque in oris pervium
et labra pueri mollia,
rimata itineri transitus,
ut transiliret, nititur.
tum si morae quid plusculae
fuisset in coetu osculi,
Amoris igni percita
transisset et me linqueret,
et mira prorsum res foret,
ut fierem ad me mortuus,
ad puerulum intus viverem.

Gellius HOME

bnf4952.424 bnf13038.148 uldVLF112.164

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik