monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7 > 7
Gellius, Noctes Atticae, 19, VI * * * <<<     >>> VIII * * *

Gellius, Noctes Atticae, 19, Caput VII * * *

1 In agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat. 2 Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevii Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus. 3 Erant autem verba, quae tunc suppetebant, huiuscemodi:

'corpore' inquit 'pectoreque undique obeso ac
mente exsensa tardigenuclo
senio obpressum.'

'Obesum' hic notavimus proprie magis quam usitate dictum pro exili atque gracilento; vulgus enim ἀκύρως vel κατὰ ἀντίφρασιν 'obesum' pro 'uberi' atque 'pingui' dicit. 4 Item notavimus, quod 'oblitteram' gentem pro 'oblitterata' dixit; 5 item, quod hostis, qui foedera frangerent, 'foedifragos', non 'foederifragos' dixit; 6 item, quod rubentem auroram 'pudoricolorem' appellavit et Memnonem 'nocticolorem'; 7 item, quod forte 'dubitanter' et ab eo, quod est 'sileo', 'silenta loca' dixit et 'pulverulenta' et 'pestilenta' et quod 'carendum tui est' pro 'te' quodque 'magno impete' pro 'impetu'; 8 item quod 'fortescere' posuit pro 'fortem fieri' 9 quodque 'dolentiam' pro 'dolore' et 'avens' pro 'libens'; 10 item 'curis intolerantibus' pro 'intolerandis', quodque 'manciolis' inquit 'tenellis' pro 'manibus' et 'quis tam siliceo?' * * * Item 'fiere' inquit 'inpendio infit', id est 'fieri inpense incipit'; 11 quodque 'accipitret' posuit pro 'laceret'. 12 His nos inter viam verborum Laevianorum adnotatiunculis oblectabamus. 13 Cetera enim, quae videbantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; veluti fuit, quod de Nestore ait 'trisaeclisenex' et 'dulciorelocus', 14 item quod <de> tumidis magnisque fluctibus '<fluctibus>' inquit 'multigrumis' 15 et flumina gelu concreta 'tegmine' esse 'onychino' dixit 16 et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos 'subductisupercilicarptores' appellavit.
Gellius HOME

bnf4952.424 bnf13038.145 uldVLF112.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik