monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 19, III * * * <<< >>> V * * *
Gellius, Noctes Atticae, 19, Caput IV * * *
1 Aristotelis libri sunt, qui problemata physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti. 2 In his quaerit, quam ob causam eveniat, ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant. 3 Item quaerit, cur accidat, ut eum, qui propter ignem diutius stetit, libido urinae lacessat. 4 Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit, quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, eaque vi frigoris sanguinem caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul, uti, qui timent, sanguine ex ore decedente pallescant. 5 'Is autem' inquit 'sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque alvum et incitat.' 6 De urina celebri ex igni proximo facta verba haec posuit: Τὸ δὲ πῦρ διαχαλᾶι τὸ πεπηγὸς ὥσπερ ἥλιος τὴν χιόνα.
Gellius HOME
bnf4952.347 bnf13038.145 uldVLF112.158
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik