monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3
Gellius, Noctes Atticae, 19, II * * * <<< >>> IV * * *
Gellius, Noctes Atticae, 19, Caput III * * *
1 Turpius esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari: 2 'quoniam,' inquit 'qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maxime pro iniquo et inimico ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat, destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius, quem laudare vult, sed nihil posse reperire, quod iure laudet.'
Gellius HOME
bnf4952.423 bnf13038.145 uldVLF112.158
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik