monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2
Gellius, Noctes Atticae, 19, I * * * <<< >>> III * * *
Gellius, Noctes Atticae, 19, Caput II * * *
1 Quinque sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεις appellant, per quos voluptas animo aut corpori quaeri videtur: gustus, tactus, odoratus, visus, auditus. Ex his omnibus quae inmodice voluptas capitur, ea turpis atque inproba existimatur. 2 Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea voluptas, sicuti sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime, qui duabus istis beluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii vocabulis Graeci appellant ἀκρατεῖς> vel ἀκολάστους: nos eos vel 'incontinentes' dicimus vel 'intemperantes'; ἀκολάστους enim si interpretari coactius velis, nimis id verbum insolens erit. 3 Istae autem voluptates duae gustus atque tactus, id est libidines in cibos atque in Venerem prodigae, solae sunt hominibus communes cum belvis et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his ferinis voluptatibus praevinctus; 4 ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum esse tantum propriae videntur. 5 Verba super hac re Aristotelis philosophi adscripsi, ut vel auctoritas clari atque incluti viri tam infamibus nos voluptatibus deterreret: Διὰ τί οἱ κατὰ τὴν τῆς ἁφῆς ἢ γεύσεως ἡδονὴν γιγνομένην, ἂν ὑπερβάλλωσιν, ἀκρατεῖς λέγονται; οἵ τε γὰρ περὶ τὰ ἀφροδίσια ἀκόλαστοι τοιοῦτοι, οἵ τε περὶ τὰς τῆς τροφῆς ἀπολαῦσεις· τῶν δὲ κατὰ τὴν τροφὴν ἀπ' ἐνίων μὲν ἐν τῆι γλώττηι τὸ ἡδύ, ἀπ' ἐνίων δὲ ἐν τῶι λάρυγγι, διὸ καὶ Φιλόξενος γεράνου λάρυγγα εὔχετο ἔχειν. ἢ διὰ τὸ τὰς ἀπὸ τούτων γιγνομένας ἡδονὰς κοινὰς εἶναι ἡμῖν καὶ τοῖς ἄλλοις ζώιοις; ἅτε οὐσῶν κοινῶν ἀτιμόταταί εἰσι καὶ μάλιστα ἢ μόναι ἐπονείδιστοι, ὡς τὸν ὑπὸ τούτων ἡττώμενον ψέγομεν καὶ ἀκρατῆ καὶ ἀκόλαστον λέγομεν διὰ τὸ ὑπὸ τῶν χειρίστων ἡδονῶν ἡττᾶσθαι. Οὐσῶν δὲ τῶν αἰσθήσεων πέντε τὰ ἄλλα ζῶια ἀπὸ τῶν δύο μόνων τῶν <προειρημένων> ἥδεται, κατὰ δὲ τὰς ἄλλας ἢ ὅλως οὐχ ἥδεται ἢ κατὰ συμβεβηκὸς τοῦτο πάσχει. 6 Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus coeundi atque comedendi, quae sunt homini cum sue atque asino communes, gaudeat? 7 Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse, ut viveret. 8 Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu venerio ita existimabat partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostri comitialem dixerunt; namque ipsius verba haec traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν.
Gellius HOME
bnf4952.422 bnf13038.145 uldVLF112.157
Gellius, Noctes Atticae, 19, I * * * <<< >>> III * * *
monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik