monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15
Gellius, Noctes Atticae, 18, XIV Quid sit numerus 'hemiolios', quid 'epitritos'; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt vertere in linguam Latinam. <<<
Gellius, Noctes Atticae, 18, Caput XV Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.
1 In longis versibus, qui hexametri vocantur, item in senariis, animadverterunt metrici primos duos pedes, item extremos duo, habere singulos posse integras partes orationis, medios haut umquam posse, sed constare eos semper ex verbis aut divisis aut mixtis atque confusis. 2 M. etiam Varro in libris disciplinarum scripsit observasse sese in versu hexametro, quod omnimodo quintus semipes verbum finiret et quod priores quinque semipedes aeque magnam vim haberent in efficiendo versu atque alii posteriores septem, idque ipsum ratione quadam geometrica fieri disserit.
Gellius HOME
bnf4952.421 bnf13038.144 uldVLF112.156