monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14
Gellius, Noctes Atticae, 18, XIII Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti. <<<     >>> XV Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.

Gellius, Noctes Atticae, 18, Caput XIV Quid sit numerus 'hemiolios', quid 'epitritos'; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt vertere in linguam Latinam.

1 Figurae quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent. 2 Sed qui de numeris Latine scripserunt, Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt. 3 Quale enim fieri nomen posset 'hemiolio' numero aut 'epitrito'? 4 Est autem hemiolios, qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad viginti; 5 epitritos est, qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad novem, quadraginta ad triginta. 6 Haec autem notare meminisseque non esse ab re visum est, quoniam, vocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt.
Gellius HOME

bnf4952.421 bnf13038.144 uldVLF112.155

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik