monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13
Gellius, Noctes Atticae, 18, XII Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum. <<<     >>> XIV Quid sit numerus 'hemiolios', quid 'epitritos'; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt vertere in linguam Latinam.

Gellius, Noctes Atticae, 18, Caput XIII Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti.

1 Saturnalibus Athenis alea quadam festiva et honesta lusitabamus huiuscemodi: 2 Ubi conveneramus conplusculi eiusdem studii homines ad lavandi tempus, captiones, quae sophismata appellantur, mente agitabamus easque quasi talos aut tesserulas in medium vice sua quisque iaciebamus. 3 Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenave erat nummus unus sestertius. 4 Hoc aere conlecto quasi manuario cenula curabatur omnibus, qui eum lusum luseramus. 5 Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur: 'quod nix est, hoc grando non est; nix autem alba est: grando igitur alba non est'. Item aliud non dissimile: 'quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus igitur animal non est'. 6 Dicere ergo debebat, qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuvabat. 7 Libet autem dicere, quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum remuneratus sit. 8 Nam cum ita rogasset dialecticus: 'quod ego sum, id tu non es?' et Diogenes adnuisset atque ille addidisset: 'homo autem ego sum', cum id quoque adsensus esset et contra dialecticus ita conclusisset: 'homo igitur tu non es', 'hoc quidem', inquit Diogenes, 'falsum est, et si verum id fieri vis, a me incipe'.
Gellius HOME

bnf4952.420 bnf13038.143 uldVLF112.155

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik