monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29 > 11 > 11 > 16 > 13 > 12
Gellius, Noctes Atticae, 18, XI Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti. <<<     >>> XIII Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti.

Gellius, Noctes Atticae, 18, Caput XII Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum.

1 Id quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent. 2 Iuventius in comoedia:

pallium inquit †flocci ut splendeat.

Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret 'maculetur'? 3 Plautus etiam non dissimiliter:

quid est? – hoc rugat pallium, amictus non sum cummode.

4 Itidem Plautus 'pulveret' dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit:

exi tu, Dave, age, sparge; mundum esse hoc vestibulum volo.
Venus ventura est nostra, non hoc pulveret.

5 In Asinaria quoque 'contemples' dicit pro 'contempleris':

meum caput contemples, si quidem e re consultas tua.

6 Cn. Gellius in annalibus: 'Postquam tempestas sedavit, Atherbal taurum immolavit.' 7 M. Cato in originibus: 'Eodem convenae conplures ex agro accessitavere. Eo res eorum auxit.' 8 Varro libris, quos ad Marcellum de lingua Latina fecit: 'in priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant'; '<mutant>' inquit elegantissime pro 'mutantur'. 9 Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo divinarum similiter dictum videri: 'Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere.' 10 Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme veterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quae nunc meminimus: 'muneror te' pro 'munero' et 'significor' pro 'significo' et 'sacrificor' pro 'sacrifico' et 'adsentior' pro 'adsentio' et 'faeneror' pro 'faenero' et 'pigneror' pro 'pignero' et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.
Gellius HOME

bnf4952.420 bnf13038.143 uldVLF112.154

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik