monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11
Gellius, Noctes Atticae, 18, X Errare istos, qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum. <<< >>> XII Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum.
Gellius, Noctes Atticae, 18, Caput XI Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti.
1 Non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito. 2 Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibus, quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide. 3 Quae reprehendit autem Caesellius Furiana, haec sunt: quod terram in lutum versam 'lutescere' dixerit et tenebras in noctis modum factas 'noctescere' et pristinas reciperare vires 'uirescere', et, quod ventus mare caerulum <cum> crispicans nitefacit, 'purpurat' dixerit, et opulentum fieri 'opulescere'. 4 Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus haec verba sunt, subdidi:
sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.
increscunt animi, virescit volnere virtus.
sicut fulca levis volitat super aequora classis,
spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
quo magis in patriis possint opulescere campis.
Gellius HOME
bnf4952.420 bnf13038.143 uldVLF112.154