monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9
Gellius, Noctes Atticae, 18, VIII Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque versibus declarari. <<<     >>> X Errare istos, qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum.

Gellius, Noctes Atticae, 18, Caput IX Quid significet apud M. Catonem verbum 'insecenda'; quodque 'insecenda' potius legendum sit quam, quod plerique existimant, 'insequenda'.

1 In libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis de Ptolomaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: 'Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet.' * * * 2 'Insecenda' quid esset, quaeri coeptum. Tum ex his, qui aderant, alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant. 3 Et grammaticus quidem contendebat <'insequenda' scribendum esse>: '"insequenda" enim scribi' inquit '<oportuit>, non "insecenda", quoniam "insequens" significat * * * , traditumque esse "inseque" quasi "perge dicere" et "insequere", itaque ab Ennio scriptum in his versibus:

inseque, Musa, manu Romanorum induperator
quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.'

4 Alter autem ille eruditior nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario, quod fecisset de usu antiquae lectionis, scripserit non 'inseque' apud Ennium legendum, sed 'insece'; ideoque a veteribus, quas 'narrationes' dicimus, 'insectiones' esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis:

nihilo minus esse videtur sectius quam somnia,

sic enarrasse: 'nihilo magis narranda esse, quam si ea essent somnia.' Haec illi inter se certabant. 5 Ego arbitror et a M. Catone 'insecenda' et a Q. Ennio 'insece' scriptum sine 'u' littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια, in quo erat versus primus cum hoc verbo sine 'u' littera:

virum mihi, Camena, insece versutum,

factus ex illo Homeri versu:

<ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον.>

6 Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo. Nam, quod in versu Plautino est: 'sectius quam somnia', nihil in alteras partes argumenti habet. 7 Etiamsi veteres autem non 'inseque', sed 'insece' dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur. 8 Nam et 'sequo' et 'sequor' et item 'secta' et 'sectio' consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est. 9 Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum:

ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα,

et

ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι,

dictum putant, quod Latine 'inseque' dicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt. 10 Sed etiam ipsum illud ἔπη, quod significat verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦ εἰπεῖν. 11 Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque 'insectiones' appellitaverunt.
Gellius HOME

bnf4952.420 bnf13038.142 uldVLF112.153