monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 18, VII Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat 'contio'. <<<     >>> IX Quid significet apud M. Catonem verbum 'insecenda'; quodque 'insecenda' potius legendum sit quam, quod plerique existimant, 'insequenda'.

Gellius, Noctes Atticae, 18, Caput VIII Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque versibus declarari.

1 Ὁμοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali, qui se Isocratios videri volunt, in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia, facetissime hercle significat in quinto saturarum Lucilius. 2 Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:

quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo,
quando in eo numero mansi, quo in maxima non est
pars hominum, * * *
ut periisse velis, quem visere nolueris, cum
debueris. hoc 'nolueris' et 'debueris' te
si minus delectat, quod ἄτεχνον et Eisocratium est
ληρῶδεςque simul totum ac συμμειρακιῶδες,
non operam perdo, si tu hic.

Gellius HOME

bnf4952.420 bnf13038.142 uldVLF112.153