monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8 > 20 > 6 > 6 > 5
Gellius, Noctes Atticae, 18, IV Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid verba ista apud Sallustium significarent: 'incertum, stolidior an vanior'. <<<     >>> VI Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre 'matronam' et 'matrem familias' existimavit differentia longe vanissima.

Gellius, Noctes Atticae, 18, Caput V Quod Q. Ennius in septimo annali 'quadrupes eques' ac non 'quadrupes ecus', ut legunt multi, scriptum reliquit.

1 Cum Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli familiares eius Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus. 2 Atque ibi tunc Iuliano nuntiatur ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Enii annales legere ad populum in theatro. 3 'Eamus' inquit 'auditum nescio quem istum Ennianistam': hoc enim se ille nomine appellari volebat. 4 Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus – legebat autem librum ex annalibus Ennii septimum – , hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus:

denique vi magna quadrupes ecus atque elephanti
proiciunt sese,

neque multis postea versibus additis celebrantibus eum laudantibusque omnibus discessit. 5 Tum Iulianus egrediens e theatro 'quid vobis' inquit 'de hoc anagnosta et de quadrupede eco videtur? sic enim profecto legit:

denique vi magna quadrupes ecus atque elephanti
proiciunt sese.

6 Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris, "quadrupes ecus" dicturum fuisse ac non "quadrupes eques", quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?' 7 Cumque aliquot eorum, qui aderant, 'quadrupes ecus' apud suum quisque grammaticum legisse se dicerent et mirarentur, quidnam esset 'quadrupes eques', 'vellem vos,' inquit 'optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse, quam P. Vergilius legerat, qui hunc eius versum secutus in georgicis suis "equitem" pro "eco" posuit his in versibus:

frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
impositi dorso atque equitem docuere sub armis
insultare solo et gressus glomerare superbos.

In quo loco "equitem", si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi "ecum"; 8 pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum, qui insideretur, "equitem" dixerunt. 9 Propterea "equitare" etiam, quod verbum e vocabulo "equitis" inclinatum est, et homo eco utens et ecus sub homine gradiens dicebatur. 10 Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, "ecum equitare" dicit his versibus:

quis hunc currere ecum nos atque equitare videmus,
his equitat curritque: oculis equitare videmus;
ergo oculis equitat.

11 Sed enim contentus' inquit 'ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, "ecus"ne an "eques" scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae vetustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et "eques", non "ecus", scriptum in eo versu inveni.' 12 Hoc tum nobis Iulianus et multa alia erudite simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.
Gellius HOME

bnf4952.417 bnf13038.141 uldVLF112.150

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik