monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20
Gellius, Noctes Atticae, 17, XIX Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe salubria. <<< >>> XXI Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.
Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput XX Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque verborum scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem versa.
1 Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur. 2 Verba illa Pausaniae inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba ita prorsum amavimus, ut meminisse etiam studuerimus. 3 Sunt adeo, quae meminimus, verba haec: Πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει· αὐτὴ ἐφ' αὑτῆς πραττομένη οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά· οἷον <ὃ> νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, ἢ πὶνειν ἢ ἄιδειν ἢ διαλέγεσθαι. Οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ <καθ' αὑτὸ> καλὸν οὐδέν, ἀλλ' ἐν τῆι πράξει, ὡς ἂν πραχθῆι, τοιοῦτον ἀπέβη· καλῶς μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ αἰσχρόν· οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶν, καὶ ὁ Ἔρως οὐ πᾶς ἐστιν καλὸς οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλ' ὁ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν. 4 Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi 'heus' inquit 'tu, rhetorisce,' – sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse – 'videsne' inquit 'ἐνθύμημα crebrum et coruscum et convexum brevibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione devinctum? 5 habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? sed hos' inquit 'tamen numeros censeo videas ὁδοῦ πάρεργον. 6 Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum.' 7 Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam; 8 atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt, quas res cumque audierint viderintve, petulantia, proinde nos ea, quae in Platonis oratione demiramur, non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis verbis eius effinximus: 9 'Omne' inquit 'omnino factum sic sese habet: neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum; velut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale exstitit: si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amare, sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit, nos ut honeste amemus.'
Gellius HOME
bnf4952.407 bnf13038.137 uldVLF112.142
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik