monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17
Gellius, Noctes Atticae, 17, XVI Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentis sollertia. <<<     >>> XVIII Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et et loris caesum pecuniaque data dimissum.

Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput XVII Mitridatem, Ponti regem, duarum et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.

1 Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret. 2 Mitridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn. Pompeio bello superatus est, duarum et viginti gentium, quas sub dicione habuit, linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite, quam si gentilis eius esset, locutus est.
Gellius HOME

bnf4952.406 bnf13038.136 uldVLF112.141

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik