monumenta.ch > Gellius > 16
Gellius, Noctes Atticae, 17, XV Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgauit scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri. <<< >>> XVII Mitridatem, Ponti regem, duarum et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.
Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput XVI Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentis sollertia.
1 Anates Ponticas dicitur edundis vulgo venenis victitare. 2 Scriptum etiam a Lenaeo, Cn. Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguinem miscere medicamentis, quae digerendis venenis valent, eumque sanguinem vel potentissimum esse in ea confectione; 3 ipsum autem regem adsiduo talium medelarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse, 4 quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. 5 Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus suo se ipse gladio transegit. 6 Huius regis antidotus celebratissima est, quae 'Mitridatios' vocatur.
Gellius HOME
bnf4952.406 bnf13038.136 uldVLF112.140
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik