monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15
Gellius, Noctes Atticae, 17, XIV Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores. <<<     >>> XVI Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentis sollertia.

Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput XV Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgauit scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri.

1 Carneades Academicus scripturus adversum Stoici Zenonis libros superiora corporis elleboro candido purgauit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret; 2 tanta cura tantoque apparatu sui vir ingenio praestanti ad refellenda, quae scripserat Zeno, aggressus. 3 Id cum in historia Graeca legissem, quod 'elleboro candido' scriptum erat, quid esset, quaesivi. 4 Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in virgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et ventrem superiorem vomitionibus purgari; nigro alvum, quae inferior vocatur, dilui; utriusque esse hanc vim, ut humores noxios, in quibus causae morborum sunt, extrahant. 5 Esse autem periculum, ne inter causas morborum omni corporum via patefacta ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, <amittantur>, amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat. 6 Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris naturalis historiae scripsit. Propterea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum, qui comitialis dicitur, pateretur, Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse ait atque ita morbo liberatum. 7 Praeterea scriptum legimus Gallos in venatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictae exanimatae ferae teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium vulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.
Gellius HOME

bnf4952.406 bnf13038.136 uldVLF112.140