monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14
Gellius, Noctes Atticae, 17, XIII 'Quin' particula quot qualesque uarietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit. <<<     >>> XV Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgauit scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri.

Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput XIV Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.

1 Publilius mimos scriptitavit, dignusque habitus est, qui subpar Laberio iudicaretur. 2 C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores et probatiores sibi esse Publilii quam Laberii mimos praedicaret. 3 Huius Publilii sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, 4 ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere:

malum est consilium, quod mutari non potest.
beneficium dando accepit, qui digno dedit.
feras, non culpes, quod vitari non potest.
cui plus licet, quam par est, plus vult, quam licet.
comes facundus in via pro vehiculo est.
frugalitas miseria est rumoris boni.
heredis fletus sub persona risus est.
furor fit laesa saepius patientia.
inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
ita amicum habeas, posse ut <facile> fieri hunc inimicum putes.
veterem ferendo iniuriam invites novam.
numquam periclum sine periclo vincitur.
nimium altercando veritas amittitur.
pars benefici est, quod petitur si belle neges.

Gellius HOME

bnf4952.407 bnf13038.136 uldVLF112.140

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik