monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13
Gellius, Noctes Atticae, 17, XII De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis. <<< >>> XIV Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.
Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput XIII 'Quin' particula quot qualesque uarietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.
1 'Quin' particula, quam grammatici 'coniunctionem' appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur. 2 Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus 'quin venis?' 'quin legis?' 'quin fugis?', aliter, cum ita confirmamus: 'non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus', aliter autem, cum sic componimus, quod quasi priori videtur contrarium: 'non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit'; 3 a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia origine M. Catonis: 'Haut eos' inquit 'eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.' 4 In secunda quoque origine M. Cato non longe secus hac particula usus est: 'Neque satis' inquit 'habuit, quod eum in occulto vitiaverat, quin eius famam prostitueret.' 5 Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo annalium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: 'Romam venit; vix superat, quin triumphus decernatur.' 6 Item in sexto annali eiusdem verba haec sunt: 'Paene factum est, quin castra relinquerent atque cederent hosti.' 7 Non me autem praeterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse in his verbis negotii; 8 nam 'quin' utrobique positum pro 'ut' planissimumque esse, si ita dicas: 'Romam venit; vix superat, ut triumphus decernatur'; item alio in loco: 'Paene factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti.' 9 Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in verbis, quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, verecundius. 10 Hanc vero particulam, de qua dicimus, nisi quis didicerit compositam copulatamque esse neque vim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac uarietates istius comprehensurus est. 11 Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii commentariis, quos grammaticos inscripsit.
Gellius HOME
bnf4952.407 bnf13038.136 uldVLF112.139
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik