monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11
Gellius, Noctes Atticae, 17, X Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata. <<<     >>> XII De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.

Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput XI Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi fistulaeque eius, quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.

1 Et Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, Platonem scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in vesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet:

τέγγε πνεύμονα οἴνωι· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,

2 ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam vel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur κάτω κοιλία, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, humidiora per renes in vesicam. 3 Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in naris commeare, perque eandem viam vocis quoque fieri meatum ac, 4 ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam, per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animae via, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur ἐπιγλωττίς, quasi claustra quaedam mobilia coniventia vicissim et resurgentia, 5 eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire atque protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito. 6 Haec Erasistratus medicus adversum Platonem. Sed Plutarchus in libro symposiacorum auctorem Platonis sententiae Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, veteres medicos et nobiles, atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam, – nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri – set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive, quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustentatum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
Gellius HOME

bnf4952.406 bnf13038.135 uldVLF112.137

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik