monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7
Gellius, Noctes Atticae, 17, VI Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit. <<< >>> VIII In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: 'cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam' et 'quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur.'
Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput VII Verba haec ex Atinia lege: 'quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto', P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.
1 Legis veteris Atiniae verba sunt: 'Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.' 2 Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui? 3 Sed Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque, utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante facta; quoniam 'subruptum erit' utrumque tempus videretur ostendere, tam praeteritum quam futurum. 4 Itaque P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio vicesimo grammaticorum commentariorum. Atque ipse quoque idem putat incertam esse temporis demonstrationem, 5 sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam. 6 Videbatur tamen hoc dicere suum verbum et <'est'> esse et 'erit': quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum; cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt. 7 Cum enim dico 'in campo est' 'in comitio est', tempus instans significo; item cum dico 'in campo erit', tempus futurum demonstro; at cum dico: 'factum est', 'scriptum est', 'subruptum est', quamquam 'est' verbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit. 8 'Sic igitur' inquit 'etiam istud, quod in lege est: si dividas separesque duo verba haec "subruptum" et "erit", ut sic audias "subruptum <erit>" tamquam "certamen erit" aut "sacrificium erit", tum videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut "subruptum erit" non duo, sed unum verbum sit idque unitum patiendi declinatione sit, tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.'
Gellius HOME
bnf4952.404 bnf13038.133 uldVLF112.133
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik