monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 17, III Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum. <<< >>> V Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, vitioso argumento usum ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.
Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput IV Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
1 Menander a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero vincebatur. 2 Eum cum forte habuisset obviam: 'quaeso,' inquit 'Philemo, bona venia dic mihi, cum me vincis, non erubescis?' 3 Euripiden quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi. 4 Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse comoedias ferunt. 5 Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro versus legimus in libro, qui chronica inscriptus est:
Κηφισιεὺς ὢν ἐκ Διοπείθους <τοῦ> πατρὸς
πρὸς τοῖσιν ἑκατὸν πέντε γράψας δράματα
ἐξέλιπε πεντήκοντα καὶ δυεῖν ἐτῶν.
6 Ex istis tamen centum et quinque omnibus solis eum octo vicisse idem Apollodorus eodem in libro scripsit.
Gellius HOME
bnf4952.404 bnf13038.132 uldVLF112.131
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik