monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3
Gellius, Noctes Atticae, 17, II Verba quaedam ex Q. Claudii annalium primo cursim in legendo notata. <<< >>> IV Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
Gellius, Noctes Atticae, 17, Caput III Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.
1 In sermonibus forte, quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania advectum. 2 Riserunt hoc ad inludendum ex iis, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίους Graeci appellant, atque eum, qui id dixerat, librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset:
καὶ δὴ δοῦρα σέσηπε νεῶν καὶ σπάρτα λέλυνται.
3 Tum ille prorsum inritatus: 'non' inquit 'meo libro versus, sed vobis plane magister defuit, si creditis in eo versu σπάρτα id significare, quod nos "spartum" dicimus.' 4 Maiorem illi risum subiciunt, neque id destiterunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est: 'Ego σπάρτα apud Homerum non plus "spartum" significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; set hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus σπάρτα appellabant.' 5 Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diversitate accentuum separantur.
Gellius HOME
bnf4952.404 bnf13038.132 uldVLF112.130
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik