monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17
Gellius, Noctes Atticae, 16, XVI 'Agrippas' a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus, quae vocantur 'Prorsa' et 'Postuerta'. <<<     >>> XVIII Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae ὀπτική appellatur, et item alia, quae κανονική, et tertia itidem, quae dicitur μετρική.

Gellius, Noctes Atticae, 16, Caput XVII Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.

1 Et agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a vaticiniis, quae vi atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent. 2 Sed praeter hanc causam M. Varro in libris divinarum aliam esse tradit istius nominis rationem: 'Nam sicut Aius' inquit 'deus appellatus araque ei statuta est, quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus, penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt, quae prima in Vaticano syllabast idcircoque "vagire" dicitur exprimente verbo sonum vocis recentis.'
Gellius HOME

bnf4952.402 bnf13038.129 uldVLF112.116