monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15 > 3 > 4 > 14 > 15 > 3 > 28 > 4 > 5 > 15 > 15 > 3 > 5 > 23 > 9 > 3 > 8 > 5 > 27 > 3 > 16 > 20 > 4 > 17 > 25 > 11 > 13 > 24 > > 16
Gellius, Noctes Atticae, 16, XV Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus. <<<     >>> XVII Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.

Gellius, Noctes Atticae, 16, Caput XVI 'Agrippas' a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus, quae vocantur 'Prorsa' et 'Postuerta'.

1 Quorum in nascendo non caput, sed pedes primi exstiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, 'Agrippae' appellati vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto. 2 Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris. 3 Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem. 4 'Quando igitur' inquit 'contra naturam forte conversi in pedes brachiis plerumque diductis retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera "Postuerta" cognominatast, "Prorsa" altera a recti perversique partus et potestate et nomine.'
Gellius HOME

bnf4952.402 bnf13038.129 uldVLF112.115

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik