monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14
Gellius, Noctes Atticae, 16, XIII Quid sit 'municipium' et quid a 'colonia' differat; et quid sint 'municipes' quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit. <<< >>> XV Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.
Gellius, Noctes Atticae, 16, Caput XIV Quod M. Cato differre dixit 'properare' et 'festinare'; et quam incommode Verrius Flaccus verbi, quod est 'festinat', ἔτυμον interpretatus sit.
1 'Festinare' et 'properare' idem significare atque in eandem rem dici videntur. 2 Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa – verba sunt ipsius ex oratione, quam de suis virtutibus habuit – : 'Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.' 3 Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius '"festinat"' inquit 'a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent.' 4 Sed id nimis coactum atque absurdum videtur, neque tanti momenti esse potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba 'festinare' et 'fari' eadem videri debeant. 5 Commodius autem propiusque visum est 'festinare' esse quasi 'fessum esse'. Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.
Gellius HOME
bnf4952.402 bnf13038.129 uldVLF112.115