monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29 > 11 > 11 > 16 > 13 > 12 > 13 > 3 > 18 > 16 > 12
Gellius, Noctes Atticae, 16, XI Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant. <<<     >>> XIII Quid sit 'municipium' et quid a 'colonia' differat; et quid sint 'municipes' quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.

Gellius, Noctes Atticae, 16, Caput XII De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.

1 Cloatius Verus in libris, quos inscripsit verborum a Graecis tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola. 2 'Errare' inquit 'dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν' versumque infert Homeri, in quo id verbum est:

ἔρρ' ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων.

3 Item 'alucinari' factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde 'elucum' quoque esse dictum putat 'a' littera in 'e' versa tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit, 4 item 'fascinum' appellatum quasi 'bascanum' et 'fascinare' esse quasi 'bascinare'. 5 Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto '"faenerator"' inquit 'appellatus est quasi φαινεράτωρ ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus', 6 idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius. 7 'Faenerator' enim, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone Latino scripsit, 'a faenore est nominatus'; 'faenus' autem dictum ait 'a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis'. 8 Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius 'feneratorem' sine 'a' littera pronuntiasse tradit, sicuti 'fetus' ipse et 'fecunditas' appellata.
Gellius HOME

bnf4952.401 bnf13038.128 uldVLF112.114