monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9
Gellius, Noctes Atticae, 16, VIII Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod 'axioma' dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur. <<< >>> X Quid sint 'proletarii', quid 'capite censi'; quid item sit in XII tabulis 'adsiduus'; et quae eius vocabuli ratio sit.
Gellius, Noctes Atticae, 16, Caput IX Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum 'susque deque'.
1 'Susque deque fero' <aut 'susque deque sum'> aut 'susque deque habeo' – his enim omnibus modis dicitur – verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; 2 sed facilius reperias, qui id verbum ostentent, quam qui intellegant. Ita plerique nostrum, quae remotiora verba invenimus, dicere ea properamus, non discere. 3 Significat autem 'susque deque ferre' animo aequo esse et, quod accidit, non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere et propemodum id valet, quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν. 4 Laberius in Compitalibus:
nunc tu lentu's, nunc tu susque deque fers;
mater familias tua in lecto adverso sedet,
servos sextantis utitur nefariis
verbis.
5 M. Varro in Sisenna vel de historia: 'Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.' 6 Lucilius in tertio:
verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,
susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;
illud opus durum, ut Setinum accessimus finem:
αἰγίλιποι montes, Aetnae omnes, asperi Athones.
Gellius HOME
bnf4952.400 bnf13038.127 uldVLF112.112
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik