monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 16, VII Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet. <<<     >>> IX Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum 'susque deque'.

Gellius, Noctes Atticae, 16, Caput VIII Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod 'axioma' dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur.

1 Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere, quas vocant dialectici εἰσαγωγάς. 2 Tum, quia in primo περὶ ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias 'profata', alias 'proloquia' appellat, commentarium de proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertum legimus. 3 Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam aliorum docendi gratia. 4 Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus ἀξίωμα esse his verbis: λεκτὸν αὐτοτελὲς ἀπόφαντον ὅσον ἐφ' αὑτῶι. 5 Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent. 6 Sed M. Varro in libro de lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: 'Proloquium est sententia, in qua nihil desideratur.' 7 Erit autem planius, quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Ἀξίωμα igitur, sive id 'proloquium' dicere placet, huiusmodi est: 'Hannibal Poenus fuit'; 'Scipio Numantiam delevit'; 'Milo caedis damnatus est'; 'neque bonum est voluptas neque malum'; 8 et omnino, quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis Ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, 'proloquium', a M. autem Cicerone 'pronuntiatum', quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, 'quoad melius' inquit 'invenero.' 9 Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostrorum 'adiunctum', alii 'conexum' dixerunt. Id 'conexum' tale est: 'si Plato ambulat, Plato movetur'; 'si dies est, sol super terras est'. 10 Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos vel 'coniunctum' vel 'copulatum' dicimus, quod est huiuscemodi: 'P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummii fuit'. 11 In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia, quae de Scipione illo vera dixi, addidero 'et Hannibalem in Africa superavit', quod est falsum, universa quoque illa, quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum, quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt. 12 Est item aliud, quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos 'disiunctum' dicimus. Id huiuscemodi est: 'aut malum est voluptas aut bonum aut neque bonum neque malum est'. 13 Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus, quae disiunguntur, unum esse verum debet, falsa cetera. 14 Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave, quam unum, vera erunt aut quae disiuncta sunt, non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur παραδιεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo, quae opposita, non sunt contraria: 'aut curris aut ambulas aut stas'. Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant; 'non ambulare' enim et 'non stare' et 'non currere' contraria inter sese non sunt, quoniam 'contraria' ea dicuntur, quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere. 15 Sed hoc iam breve ex dialectica libamentum dedisse nunc satis erit, 16 atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit, et sequetur quaedam discendi voluptas insatiabilis, 17 cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit, ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris tamquam apud Sirenios scopulos consenescas.
Gellius HOME

bnf4952.400 bnf13038.126 uldVLF112.110

Gellius, Noctes Atticae, 16, VII Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet. <<<     >>> IX Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum 'susque deque'.
monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik