monumenta.ch > Gellius > 30 > 7
Gellius, Noctes Atticae, 16, VI Hostiae, quae dicuntur 'bidentes', quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae. <<< >>> VIII Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod 'axioma' dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur.
Gellius, Noctes Atticae, 16, Caput VII Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.
1 Laberius in mimis, quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter. 2 Nam et 'mendicimonium' dicit et 'moechimonium' et 'adulterionem' 'adulteritatem'que pro 'adulterio' et 'depudicavit' pro 'stupravit' et 'abluvium' pro 'diluvio' et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, 3 'manuatus est' pro 'furatus est' et item in Fullone furem 'manuarium' appellat:
'manuari,' inquit 'pudorem perdidisti',
multaque alia huiuscemodi novat. 4 Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
tollet bona fide vos Orcus nudas in catomum.
5 Et 'elutriare lintea' et 'lavandaria' dicit, quae ad lavandum sint data, et:
'coicior' inquit 'in fullonicam',
et
quid properas? ecquid praecurris Calidoniam?
6 Item in Restione 'talabarriunculos' dicit, quos vulgus 'talabarriones'; 7 item in Compitalibus:
malas malaxavi;
8 item in Cacomnemone:
'hic est' inquit
'ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
venientem excepisse tibi narraui.'
9 Item in mimo, qui inscribitur Natalicius, 'cippum' dicit et 'obbam' et 'camellam' et 'pittacium' et 'capitium':
'induis' inquit 'capitium tunicae pittacium.'
10 Praeterea in Anna Peranna 'gubernium' pro 'gubernatore' et 'planum' pro 'sycophanta' et 'nanum' pro 'pumilione' dicit; quamquam 'planum' pro 'sycophanta' M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro Cluentio dixit. 11 Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, 'botulum' pro 'farcimine' appellat et 'hominem levennam' pro 'levi'. 12 Item in Necyomantia 'cocionem' pervulgate dicit, quem veteres 'arillatorem' dixerunt. Verba Laberi haec sunt:
duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
sex aediles viderat.
13 Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo: 'emplastrum' enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti. 14 Verba ex eo mimo adposui:
quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni.
Gellius HOME
bnf4952.400 bnf13038.126 uldVLF112.109
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik