monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8 > 20 > 6 > 6 > 5 > 20 > 1 > 4 > 15 > 5
Gellius, Noctes Atticae, 16, IV Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset. <<<     >>> VI Hostiae, quae dicuntur 'bidentes', quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.

Gellius, Noctes Atticae, 16, Caput V 'Vestibulum' quid significet; deque eius vocabuli rationibus.

1 Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur neque tamen liquido scimus, quid ea proprie atque vere significent, sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti videmur magis dicere, quod volumus, quam dicimus: sicuti est 'vestibulum' verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen, qui illo facile utuntur, satis spectatum. 2 Animadverti enim quosdam hautquaquam indoctos viros opinari vestibulum esse partem domus primorem, quam vulgus 'atrium' vocat. 3 C. Aelius Gallus in libro de significatione verborum, quae ad ius civile pertinent, secundo vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus uacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tectaque sunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est area vacanti intersita. 4 Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt. 5 Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum eleganti scientia ornatum, huiuscemodi est: '"Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem. 6 Nam "vetus" et "vehemens", alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. "Vescum" autem, quod ex "ue" particula et "esca" copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit. 7 Aliter enim Lucretius "vescum salem" dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius "vescum" appellat cum edendi fastidio. 8 Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam uacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset. 9 In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant neque intra aedis erant. 10 Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione uestibula appellata sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent, qui venissent, priusquam in domum intromitterentur. 11 Meminisse autem debebimus id vocabulum non semper a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista, de qua diximus, proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii:

vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;

12 non enim vestibulum priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest, tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, "vestibulum" et "fauces", ex quibus vestibulum appellat ante ipsam domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.'
Gellius HOME

bnf4952.399 bnf13038.125 uldVLF112.107

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik